- SATYRICA Signa
- SATYRICA Signaapud Plin. l. 19. c. 4. In XII. Tabulis legum nostrarum nusquam nominatur villa, semper in significatione ea hortus, in horti vero heredium: quam rem comitata est et religio quaedam, hortoque et foro tantum contra invidemium effasicnationes dicari videmus. In remedio Satyrica Signa, quamquam hortos tutelae Veneris assignante Plauto. Non sunt Satyrorum personae pictae fictaeve, ut perperam quidam exponunt, sed virilia insignia subrecta, ut ea semper Satyri habere Poetis finguntur. Cuiusmodi obscenas figuras ἀντὶ τȏυ προβασκανίου apud Veteres et arcendo fascino in usu fuêre. Et quidem ex eo, quod olim hortus villa dicebatur, tralatum hunc morem vult Plinius dicandi Satyrica Signa pro amuletis, Foro tantum et Horto. Cum enim Veteres tam in Urbe, quam ruri, munire se vellent aliquô remediô adversus invidorum fascinum, in Foro tantum, h. e. in Urbe, publice ea signa consecrabant et privatim ruri quisque apud se in Villa, i. e. in Horto. Hinc hodieque, inquit Horto tantum et Foro istiusmodi signa dicari videmus etc. VideSalmas. ad Solin. p. 310. et infra, ubi de Turpicula Re.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.